top of page
Cerca

Locum interreti in lingua latina

Secundum Codicem Iuris Canonici (Peculiariter Can. 928 — Eucharistica celebratio peragatur lingua latina aut alia lingua, dummodo textus liturgici legitime approbati fuerint.) Hic affirmat ut linguam latinam ecclesiae unicam ac publicam esse. Ergo, observantes Eccesiae legem, magno cum gaudio vobis nuntiamus initium loci interreti ecclesiae S. Thomae Apostoli. In nostra aetate hanc linguam obliviscimur, sed hoc haud facere debemus. Ex haec facta hunc locum constituimus.

Autem Ioannes Paulus PP. II scripsit: «Ecclesia quidem Romana erga linguam Latinam, praestantissimum sermonem Urbis Romae antiquae, peculiari obligatione devincitur eamque commonstret oportet, quotiescumque offertur occasio.» [in epistola "Dominicae Cenae" (10)]. Idem etiam scripsit: «Romanam Curiam fas est adire, præterquam officiali Latino sermone, cunctis etiam sermonibus hodie latius cognitis. » [ex constitutione apostolica "PASTOR BONUS" aa. 16]. Hae declarationes primores sunt. Insuper Benedicto PP. XVI de liturgia scripsit «Cogitamus nunc praesertim de celebrationibus quae fiunt tempore coetuum internationalium, nostra aetate usque frequentiorum. Ipsae merito sunt aestimandae. Ad melius ostendendam unitatem et universalitatem Ecclesiae, cupimus commendare suasiones Synodi Episcoporum, consonantes cum normis Concilii Vaticani II: (182) exceptis lectionibus, homilia et oratione fidelium, aequum est ut huiusmodi celebrationes fiant lingua Latina; similiter Latine recitentur orationes pervulgatae (183) Ecclesiae traditionis et forte cantentur quaedam partes in cantu Gregoriano. In universum petimus ut futuri sacerdotes, inde a Seminarii tempore, ad Sanctam Missam Latine intellegendam et celebrandam nec non ad Latinos textus usurpandos et cantum Gregorianum adhibendum instituantur; neque neglegatur copia ipsis fidelibus facienda ut notiores in lingua Latina preces ac pariter quarundam liturgiae partium in cantu Gregoriano cantus cognoscant.(184)».

Conveniemus igitur ut hanc publicatione facienda esse.


Faedi, die XX mensis Aprilis, anno MMXXII.

Commentaires


Altre notizie dalla parrocchia...
bottom of page